Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 41

Viri Ninivitae.Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis praedicavit genti incredulae, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum praedico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive,speciosa:signat gentilitatem quam Christus amavit foedam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiae signatur, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae quam per industriam discendae sapientiae Deo conciliatur. Duae enim partes sunt Ecclesiae, quae peccare nescit, et quae peccare desistit, poenitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.
(* Traductions européennes)